
Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui.

Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse poterant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram. At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus. Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus. Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Læstingaeu cognominatur, agnouimus. Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata declarauit. Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, prouocatus sum. Qui etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus, uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus. A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.

Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit. Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia doctissimus, extitit qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit. Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo. Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur. HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis.

GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER Historiam Ecclesiasticam Gentis Anglorum Venerabilis Beda PresbyterĬopyright © 2015 A.S.Drury All Rights Reserved
